

Epistola ad Ephesios*
Caput 4: Versus 23
Spiritu mentis.Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est:In exspoliatione corporis carnis,id est carnis quae corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua praeest homo caeteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.